- SALVITAS
- SALVITASGall. la Sauvetat, nomen est variorum Galliae locorum, a veterib. Vasconibus ac Gothis, quod eorum munimentis ab externa vi defendi ac servari possent, appellatorum: cuius locô Galli Cis-Ligeritani Firmitatem, vulgo Ferte dixêre. Talis fuit Salvitas in Comitatu Gaurensi, non procul ab Auscis, la Sauvetat de Gaure: in Dioecesi Tomeriensi, la Salvetat; in Cadurcis la Salvetat similiter; in agro Tolosano, la Salbetat, et multae aliae in Gothia et Aquitania interiore Salvitates, quae, quod loca munita essent, hoc nomen, ut dictum, nactae sunt. Eandem ob rationem, Salmurum, quasi Salvus murus et Salva Terra, nomina sua recepêre. Vide Hadr. Vales. passim, inprimis in voce modo memorata, Salva Terra. Sed et Salvitas, apud medii aevi Scriptores, immunitas est data loco alicui, vel Aedi sacrae, vel Monasterio, a Principibus: quod a Civitatibus Refugii apud Israelitas, Gentiliumque Asylis originem traxit. Limitibus tamen eadem similiter constricta est: uti habet Catellus ex veteri Charta A. C. 1132. Occitanarum Rerum l. 65. Qui praesentes erant Episcopi, locum ad eandem Salvitatem circumeundo designârunt et eius continentiam crucibus infixis terminaverunt. Quaecumque igitur persona, quidquid intra easdem cruces continetur, invaserit, praedatus fuerit, aut vexationibus fatigaverit, vel ad hoc consilium seu auxilium subministraverit, ita ut vel incolam, vel peregrinum, sive omnino aliquem in salvitate praefata laeserit, aut quicquam abstraxerit, ex auctoritate P. C. T. SS. anathematizati erunt etc. Ubi locus limitatus: Sed et crimina non quaevis in iis tutum habuisse refugium; docet idem ex alia Charta, in Comitibus Tolosanis A. C. 1150. Qu scienter occidit hominem iniuriâ, non defendat eum Ecclesia, nequeve claustrum, neque salvitas. Quam in rem plura vide apud Marcam Histor. Beneharn. l. 5. c. 13. num. 3. laudatum Car. du Fresne in Gloss. et supra, ubi de Asylis ac Refugii Civitatibus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.